Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 6.15

Alterum genus est equitum. Hī, cum est ūsus atque aliquod bellum incidit (quod ferē ante Caesaris adventum quotannīs accidere sōlēbat, utī aut ipsī iniūriās īnferrent aut illātās prōpulsārent), omnēs in bellō versantur; atque eōrum ut quisque est genere cōpiīsque amplissimus, ita plūrimōs circum sē ambactōs clientēsque habet. Hanc ūnam grātiam potentiamque nōvērunt.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-6/chapter-6-15