Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 6.16

Nātiō est omnis Gallōrum admodum dēdita religiōnibus, atque ob eam causam quī sunt adfectī graviōribus morbīs quīque in proeliīs perīculīsque versantur aut prō victimīs hominēs immolant aut sē immolātūrōs vovent, administrīsque ad ea sacrificia druidibus ūtuntur; quod, prō vītā hominis nisi hominis vīta reddātur, nōn posse deōrum immortālium nūmen plācārī arbitrantur, pūblicēque ēiusdem generis habent īnstitūta sacrificia. Aliī immānī māgnitūdine simulācra habent, quōrum contexta vīminibus membra vīvīs hominibus complent; quibus succēnsīs circumventī flammā exanimantur hominēs. Supplicia eōrum quī in fūrtō aut in latrōciniō aut aliquā noxiā sint comprehēnsī grātiōra dīs immortālibus esse arbitrantur; sed, cum ēius generis cōpia dēfēcit, etiam ad innocentium supplicia dēscendunt.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-6/chapter-6-16