Caesar /

Edited by Christopher Francese

Chapter 6.19

Virī quantās pecūniās ab uxōribus dōtis nōmine accēpērunt tantās ex suīs bonīs aestimātiōne factā cum dōtibus commūnicant. Hūius omnis pecūniae coniūnctim ratiō habētur frūctūsque servantur: uter eōrum vītā superārit, ad eum pars utrīusque cum frūctibus superiōrum temporum pervenit. Virī in uxōrēs, sīcutī in līberōs, vītae necisque habent potestātem; et cum pater familiae illūstriōre locō nātus dēcessit, ēius propīnquī conveniunt et, dē morte sī rēs in suspīciōnem vēnit, dē uxōribus in servīlem modum quaestiōnem habent et, sī compertum est, īgnī atque omnibus tormentīs excruciātās interficiunt. Fūnera sunt prō cultū Gallōrum māgnifica et sūmptuōsa; omniaque quae vīvīs cordī fuisse arbitrantur in īgnem īnferunt, etiam animālia: ac paulō suprā hanc memoriam servī et clientēs quōs ab eīs dīlēctōs esse cōnstābat iūstīs fūneribus cōnfectīs ūnā cremābantur.

extras

Article Nav
Previous: 
Next : 

Suggested Citation

Christopher Francese, Caesar: Selections from the Gallic War. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-02-3. http://dcc.dickinson.edu/caesar/book-6/chapter-6-19