Intereā videt Aenēās in valle reductā
sēclūsum nemus et virgulta sonantia silvae,
Lēthaeumque domōs placidās quī praenatat amnem.705
Hunc circum innumerae gentēs populīque volābant:
ac velutī in prātīs ubi apēs aestāte serēnā
flōribus īnsīdunt variīs et candida circum
līlia funduntur, strepit omnis murmure campus.
Horrēscit vīsū subitō causāsque requīrit710
īnscius Aenēās, quae sint ea flūmina porrō,
quīve virī tantō complērint agmine rīpās.
Tum pater Anchīsēs: 'Animae, quibus altera Fātō
corpora dēbentur, Lēthaeī ad flūminis undam
sēcūrōs laticēs et longa oblīvia pōtant.715
Hās equidem memorāre tibi atque ostendere cōram
iamprīdem, hanc prōlem cupiō ēnumerāre meōrum,
quō magis Ītaliā mēcum laetēre repertā.'
'Ō pater, anne aliquās ad caelum hinc īre putandum est
sublīmīs animās iterumque ad tarda revertī720
corpora? Quae lūcis miserīs tam dīra cupīdō?'
'Dīcam equidem nec tē suspēnsum, nāte, tenēbō'
suscipit Anchīsēs atque ōrdine singula pandit.
notes
4th/5th c. MS: http://www.e-codices.unifr.ch/en/csg/1394/28/0/Sequence-748