At Venus intereā Neptūnum exercita cūrīs779
adloquitur tālīsque effundit pectore questūs:780
'Iūnōnis gravis īra neque exsaturābile pectus
cōgunt mē, Neptūne, precēs dēscendere in omnīs;
quam nec longa diēs pietās nec mītigat ūlla,
nec Iovis imperiō Fātīsque īnfrācta quiēscit.
Nōn mediā dē gente Phrygum exēdisse nefandīs785
urbem odiīs satis est nec poenam trāxe per omnem
rēliquiās Trōiae: cinerēs atque ossa perēmptae
īnsequitur. Causās tantī sciat illa furōris.
Ipse mihī nūper Libycīs tū testis in undīs
quam mōlem subitō excierit: maria omnia caelō790
miscuit Aeoliīs nēquīquam frēta procellīs,
in rēgnīs hoc ausa tuīs.
Per scelus ecce etiam Trōiānīs mātribus āctīs
exussit foedē puppīs et classe subēgit
āmissā sociōs ignōtae linquere terrae.795
Quod superest, ōrō, liceat dare tūta per undās
vēla tibī, liceat Laurentem attingere Thybrim,
sī concessa petō, sī dant ea moenia Parcae.'