Quis deus, ō Mūsae, tam saeva incendia Teucrīs
āvertit? tantōs ratibus quis dēpulit īgnīs?
Dīcite: Prīsca fidēs factō, sed fāma perennis.
Tempore quō prīmum Phrygiā fōrmābat in Īdā80
Aenēās classem et pelagī petere alta parābat,
ipsa deum fertur genetrīx Berecyntia māgnum
vōcibus hīs adfāta Iovem: 'Dā, nāte, petentī,
quod tua cāra parēns domitō tē poscit Olympō.
Pīnea silva mihī multōs dīlēcta per annōs,85
lūcus in arce fuit summā, quō sacra ferēbant,
nigrantī piceā trabibusque obscūrus acernīs.
hās ego Dardaniō iuvenī, cum classis egēret,
laeta dedī; nunc sollicitam timor anxius angit.
Solve metūs atque hōc precibus sine posse parentem,90
nē cursū quassātae ūllō neu turbine ventī
vincantur: prōsit nostrīs in montibus ortās.'
Fīlius huic contrā, torquet quī sīdera mundī:
'Ō genetrīx, quō fāta vocās? aut quid petis istīs?
Mortālīne manū factae immortāle carīnae95
fās habeant? certusque incerta perīcula lūstret
Aenēās? cui tanta deō permissa potestās?
Immō, ubi dēfūnctae fīnem portūsque tenēbunt
Ausoniōs ōlim, quaecumque ēvāserit undīs
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,100
mortālem ēripiam fōrmam māgnīque iubēbō
aequoris esse deās, quālis Nērēïa Dōtō
et Galatēa secant spūmantem pectore pontum.'
Dīxerat idque ratum Stygiī per flūmina frātrīs,
per pice torrentīs ātrāque vorāgine rīpās105
adnuit, et tōtum nūtū tremefēcit Olympum.