Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
rauca sonans reuocatque pedem Tiberinus ab alto.125
at non audaci Turno fiducia cessit;
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
'Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
auxilium solitum eripuit: non tela neque ignis
exspectant Rutulos. ergo maria inuia Teucris,130
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est,
terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
si qua Phryges prae se iactant, responsa deorum;
sat fatis Venerique datum, tetigere quod arua135
fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem
coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas
iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
"sed periisse semel satis est": peccare fuisset140
ante satis, penitus modo non genus omne perosos
femineum. quibus haec medii fiducia ualli
fossarumque morae, leti discrimina parua,
dant animos; at non uiderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in ignis?145
sed uos, o lecti, ferro qui scindere uallum
apparat et mecum inuadit trepidantia castra?
non armis mihi Volcani, non mille carinis
est opus in Teucros. addant se protinus omnes
Etrusci socios. tenebras et inertia furta150
Palladii caesis late custodibus arcis
ne timeant, nec equi caeca condemur in aluo:
luce palam certum est igni circumdare muros.
haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
esse ferant, decimum quos distulit Hector in annum.155
nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, uiri, et pugnam sperate parari.'
interea uigilum excubiis obsidere portas
cura datur Messapo et moenia cingere flammis.160
bis septem Rutuli muros qui milite seruent
delecti, ast illos centeni quemque sequuntur
purpurei cristis iuuenes auroque corusci.
discurrunt uariantque uices, fusique per herbam
indulgent uino et uertunt crateras aenos.165
conlucent ignes, noctem custodia ducit
insomnem ludo.