Heu Nihil invītīs fās quemquam fīdere dīvīs!
Ecce trahēbātur passīs Priamēïa virgō
crīnibus ā templō Cassandra adytīsque Minervae
ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā,405
lūmina, nam tenerās arcēbant vincula palmās.
Nōn tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus
et sēsē medium iniēcit peritūrus in agmen;
cōnsequimur cūnctī et dēnsīs incurrimus armīs.
Hīc prīmum ex altō dēlūbrī culmine tēlīs410
nostrōrum obruimur oriturque miserrima caedēs
armōrum faciē et Grāiārum errōre iubārum.
tum Danaī gemitū atque ēreptae virginis īrā
undique collēctī invādunt, ācerrimus Āiāx
et geminī Atrīdae Dolopumque exercitus omnis:415
adversī ruptō ceu quondam turbine ventī
cōnflīgunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eōīs
Eurus equīs; strīdunt silvae saevitque tridentī
spūmeus atque īmō Nēreus ciet aequora fundō.
Illī etiam, sī quōs obscūrā nocte per umbram420
fūdimus īnsidiīs tōtāque agitāvimus urbe,
appārent; prīmī clipeōs mentītaque tēla
agnōscunt atque ōra sonō discordia signant.
Īlicet obruimur numerō, prīmusque Coroebus
Pēneleī dextrā dīvae armipotentis ad āram425
prōcumbit; cadit et Rhīpeus, iūstissimus ūnus
quī fuit in Teucrīs et servantissimus aequī
(dīs aliter vīsum); pereunt Hypanisque Dymāsque
cōnfīxī ā sociīs; nec tē tua plūrima, Panthū,
lābentem pietās nec Apollinis īnfula tēxit.430
Īliacī cinerēs et flamma extrēma meōrum,
testor, in occāsū vestrō nec tēla nec ūllās
vītāvisse vicēs, Danaüm et, sī Fāta fuissent
ut caderem, meruisse manū. Dīvellimur inde,
Īphitus et Peliās mēcum (quōrum Īphitus aevō435
iam gravior, Peliās et vulnere tardus Ulixī),
prōtinus ad sēdēs Priamī clāmōre vocātī.