<Quāle cōnsilium īdem cum prīmātibus suīs dē percipiendā fide Chrīstī habuerit, et ut pontifex eius suās ārās prōfānāverit>
[1] Quibus audītis, rēx suscipere quidem sē fidem, quam docēbat, et velle et dēbēre respondēbat. [2] Vērum adhūc cum amīcīs prīncipibus et cōnsiliāriīs suīs sēsē dē hōc conlātūrum esse dīcēbat, ut, sī et illī eadem cum illō sentīre vellent, omnēs pariter in fonte vītae Christō cōnsecrārentur. [3] Et adnuente Paulīnō, fēcit, ut dīxerat. [4] Habitō enim cum sapientibus cōnsiliō, sciscitābātur singillātim ab omnibus, quālis sibi doctrīna haec eātenus inaudīta, et novus dīvīnitātis, quī praedicābātur, cultus vidērētur.
[5] Cui prīmus pontificum ipsīus Coifi continuō respondit: ‘Tū vidē, rēx, quāle sit hoc, quod nōbīs modo praedicātur; ego autem tibi vērissimē, quod certum didicī, profiteor, quia nihil omnīnō virtūtis habet, nihil ūtilitātis religiō illa, quam hucusque tenuimus. [6] Nūllus enim tuōrum studiōsius quam ego cultūrae deōrum nostrōrum sē subdidit; et nihilominus multī sunt, quī ampliōra ā tē beneficia quam ego et maiōrēs accipiunt dignitātēs, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda vel adquīrenda dispōnunt. [7] Sī autem diī aliquid valērent, mē potius iuvāre vellent, quī illīs impēnsius servīre cūrāvī. [8] Unde restat ut, sī ea quae nunc nōbīs nova praedicantur, meliōra esse et fortiōra habitā exāminātiōne perspexeris, absque ūllō cūnctāmine suscipere illa festīnēmus.’
[9] Cuius suāsiōnī verbīsque prūdentibus alius optimātum rēgis tribuēns assēnsum continuō subdidit: ‘Tālis,’ inquiēns, ‘mihi vidētur, rēx, vīta hominum praesēns in terrīs, ad comparātiōnem eius quod nōbīs incertum est temporis, quāle cum tē residente ad caenam cum ducibus ac ministrīs tuīs tempore brūmālī, accēnsō quidem focō in mediō et calidō effectō cēnāculō, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemālium pluviārum vel nivium, adveniēns ūnus passerum domum citissimē pervolāverit. [10] Quī, cum per ūnum ōstium ingrediēns mox per aliud exierit, ipsō quidem tempore quō intus est hiemis tempestāte nōn tangitur, sed tamen parvissimō spatiō serēnitātis ad mōmentum excursō, mox dē hieme in hiemem regrediēns tuīs oculīs ēlābitur. [11] Ita haec vīta hominum ad modicum apparet; quid autem sequātur, quidve praecesserit, prōrsus ignōrāmus. [12] Vnde, sī haec nova doctrīna certius aliquid attulit, meritō esse sequenda vidētur.’ [13] Hīs similia et cēterī maiōrēs nātū ac rēgis cōnsiliāriī dīvīnitus admonitī prōsequēbantur.
[14] Adiēcit autem Coifi, quia vellet ipsum Paulīnum dīligentius audīre dē Deō quem praedicābat verbum facientem. [15] Quod cum iubente rēge faceret, exclāmāvit audītīs eius sermōnibus dīcēns: ‘Iam ōlim intellēxeram nihil esse, quod colēbāmus; quia vidēlicet quantō studiōsius in eō cultū vēritātem quaerēbam, tantō minus inveniēbam. [16] Nunc autem aperte profiteor, quia in hāc praedicātiōne vēritās clāret illa, quae nōbīs vītae salūtis et beātitūdinis aeternae dōna valet tribuere. [17] Vnde suggerō, rēx, ut templa et altāria, quae sine frūctū ūtilitātis sacrāvimus, ōcius anathēmatī et ignī contrādāmus.’ [18] Quid plūra? [19] praebuit palam adsēnsum ēvangelīzantī beātō Paulīnō rēx, et abrenūntiātā idolatriā fidem sē Christī suscipere cōnfessus est. [20] Cumque ā praefātō pontifice sacrōrum suōrum quaereret, quis ārās et fāna īdōlōrum cum sēptīs quibus erant circumdata prīmus prōfānāre dēbēret, ille respondit: ‘Ego. Quis enim ea, quae per stultitiam coluī, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi ā Deō vērō dōnātam dēstruam?’ [21] Statimque, abiectā superstitiōne vānitātis, rogāvit sibi rēgem arma dare et equum ēmissārium, quem ascendēns ad īdōla dēstruenda venīret. [22] Nōn enim licuerat pontificem sacrōrum vel arma ferre vel praeter in equā equitāre. [23] Accīnctus ergō gladiō accēpit lanceam in manū, et ascendēns ēmissārium rēgis pergēbat ad īdōla. [24] Quod aspiciēns vulgus aestimābat eum īnsānīre. [25] Nec distulit ille, mox ut adpropiābat ad fānum, prōfānāre illud, iniectā in eō lanceā quam tenēbat; multumque gāvīsus dē agnitiōne vērī Deī cultūs, iussit sociīs dēstruere ac succendere fānum cum omnibus sēptīs suīs. [26] Ostenditur autem locus ille quondam īdōlōrum nōn longē ab Eburācō ad orientem ultrā amnem Doruventiōnem, et vocātur hodiē Godmunddingaham, ubi pontifex ipse īnspīrante Deō vērō polluit ac dēstrūxit eās, quās ipse sacrāverat, ārās.