De Imperio

Cicero de Imperio Cn. Pompei 49 read aloud (CF)

Quā rē cum et bellum sit ita necessārium, ut neglegī nōn possit, ita māgnum, ut accūrātissimē sit administrandum, et cum eī imperātōrem praeficere possītis, in quō sit eximia bellī scientia, singulāris virtūs, clārissima auctōritās, ēgregia fortūna, dubitātis, Quirītēs, quīn hoc tantum bonī, quod vōbīs ab dīs immortālibus oblātum et datum est, in rem pūblicam conservandam atque amplificandam cōnferātis?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 48 read aloud (CF)

Itaque nōn sum praedicātūrus, quantās ille rēs domī mīlitiae, terrā marīque, quantāque fēlīcitāte gesserit; ut eius semper voluntātibus nōn modo cīvēs adsēnserint, sociī obtemperārint, hostēs oboedierint, sed etiam ventī tempestātēsque obsecundārint: hoc brevissimē dīcam, nēminem umquam tam impudentem fuisse, quī ab dīs immortālibus tot et tantās rēs tacitus audēret optāre, quot et quantās dī immortālēs ad Cn. Pompēium dētulērunt. Quod ut illī proprium ac perpetuum sit, Quirītēs, cum commūnis salūtis atque imperī, tum ipsīus hominis causā, sīcutī facitis, velle et optāre dēbētis.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 47 read aloud (CF)

Reliquum est, ut dē fēlīcitāte, quam praestāre dē sē ipsō nēmō potest, meminisse et commemorāre dē alterō possumus, sīcut aequum est hominēs dē potestāte deōrum, timidē et pauca dīcāmus. Ego enim sīc exīstimō, Maximō, Mārcellō, Scīpiōnī, Mariō et cēterīs māgnīs imperātōribus nōn sōlum propter virtutem, sed etiam propter fortūnam saepius imperia mandāta atque exercitūs esse commissōs. Fuit enim profectō quibusdam summīs virīs quaedam ad amplitūdinem et ad glōriam et ad rēs māgnās bene gerendās dīvīnitus adiūncta fortūna. Dē huius autem hominis fēlīcitāte, dē quō nunc agimus, hāc ūtar moderātiōne dīcendī, nōn ut in illīus potestāte fortūnam positam esse dīcam, sed ut praeterita meminisse, reliqua spērāre videāmur, nē aut invīsa dīs immortālibus ōrātiō nostra aut ingrāta esse videātur.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 46 read aloud (CF)

Age vērō illa rēs quantam dēclārat eiusdem hominis apud hostēs populī Rōmānī auctōritātem, quod ex locīs tam longinquīs tamque dīversīs tam brevī tempore omnēs huic sē ūnī dēdidērunt! quod Crētēnsium lēgātī, cum in eōrum īnsulā noster imperātor exercitusque esset, ad Cn. Pompēium in ultimās prope terrās vēnērunt eīque sē omnēs Crētēnsium cīvitātēs dēdere velle dīxērunt! Quid? Īdem iste Mithridātēs nōnne ad eundem Cn. Pompēium lēgātum ūsque in Hispāniam mīsit? eum, quem Pompēius lēgātum semper iūdicāvit, eī, quibus erat molestum ad eum potissimum esse missum, speculātōrem quam lēgātum iūdicārī maluērunt. Potestis igitur iam cōnstituere, Quirītēs, hanc auctōritātem, multīs posteā rēbus gestīs māgnīsque vestrīs iūdiciīs amplificātam, quantum apud illōs rēgēs, quantum apud exterās nātiōnēs valitūram esse exīstimētis.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 45 read aloud (CF)

Iam acceptā in Pontō calamitāte ex eō proeliō, dē quō vōs paulō ante invītus admonuī, cum sociī pertimuissent, hostium opēs animīque crēvissent, satis fīrmum praesidium prōvincia nōn habēret, āmīsissētis Asiam, Quirītēs, nisi ad ipsum discrīmen eius temporis dīvīnitus Cn. Pompēium ad eās regiōnēs fortuna populī Rōmānī attulisset. Huius adventus et Mithridātem īnsolitā īnflammātum victōriā continuit et Tigrānem māgnīs cōpiīs minitantem Asiae retardāvit. Et quisquam dubitābit, quid virtūte perfectūrus sit, quī tantum auctōritāte perfēcerit? aut quam facile imperiō atque exercitū sociōs et vectīgālia cōnservātūrus sit, quī ipsō nōmine ac rūmōre dēfenderit?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 44 read aloud (CF)

An vērō ūllam ūsquam esse ōram tam dēsertam putātis, quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum ūniversus populus Rōmānus refertō forō complētīsque omnibus templīs, ex quibus hic locus cōnspicī potest, ūnum sibi ad commūne omnium gentium bellum Cn. Pompēium imperātōrem dēpoposcit? Itaque, ut plūra nōn dīcam neque aliōrum exemplīs cōnfīrmem, quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompēiō omnium rērum ēgregiārum exempla sūmantur; quī quō diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperātor, tanta repente vīlitās annonae ex summā inopiā et cāritāte reī frūmentāriae cōnsecūta est ūnīus hominis spē ac nōmine, quantam vix ex summā ūbertāte agrōrum diūturna pāx efficere potuisset.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 43 read aloud (CF)

Et quoniam auctōritās quoque in bellīs administrandīs multum atque in imperiō mīlitārī valet, certē nēminī dubium est, quīn eā rē īdem ille imperātor plurimum possit. Vehementer autem pertinēre ad bella administranda, quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus nostrīs exīstiment, quis ignōrat, cum sciāmus hominēs, in tantīs rēbus ut aut contemnant aut metuant aut ōderint aut ament, opīniōne nōn minus et fāmā quam aliquā ratiōne certā commovērī? Quod igitur nōmen umquam in orbe terrārum clārius fuit? cuius rēs gestae parēs? Dē quō homine vōs, id quod maximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 42 read aloud (CF)

Iam quantum cōnsiliō, quantum dīcendī gravitāte et cōpiā valeat, in quō ipsō inest quaedam dīgnitās imperātōria, vōs, Quirītēs, hōc ipsō ex locō saepe cognōvistis. Fidem vērō eius quantam inter sociōs exīstimārī putātis, quam hostēs omnēs omnium generum sānctissimam iūdicārint? Hūmānitāte iam tantā est, ut difficile dictū sit, utrum hostēs magis virtūtem eius pūgnantēs timuerint an mānsuētūdinem victī dīlēxerint. Et quisquam dubitābit, quīn huic hoc tantum bellum trānsmittendum sit, quī ad omnia nostrae memōriae bella cōnficienda dīvīnō quōdam cōnsiliō nātus esse videātur?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 41 read aloud (CF)

Itaque omnēs nunc in eīs locīs Cn. Pompēium sīcut aliquem nōn ex hāc urbe missum, sed dē caelō dēlāpsum intuentur; nunc dēnique incipiunt crēdere, fuisse hominēs Rōmānōs hāc quondam continentiā, quod iam nātiōnibus exterīs incrēdibile ac falsō memoriae prōditum vidēbātur; nunc imperī vestrī splendor illīs gentibus lūcem adferre coepit; nunc intellegunt nōn sine causā māiōrēs suōs tum, cum eā temperantiā magistrātūs habēbāmus, servīre populō Rōmānō quam imperāre aliīs maluisse. Iam vērō ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae querimōniae dē aliōrum iniūriīs esse dīcuntur, ut is, quī dīgnitāte principibus excellit, facilitāte īnfimīs pār esse videatur.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 40 read aloud (CF)

Age vērō, cēterīs in rēbus quā sit temperantiā, cōnsīderāte. Unde illam tantam celeritātem et tam incrēdibilem cursum inventum putātis? Nōn enim illum eximia vīs rēmigum aut ars inaudīta quaedam gubernandī aut ventī aliquī novī tam celeriter in ultimās terrās pertulērunt, sed eae rēs, quae cēterōs remorārī solent, nōn retardārunt; nōn avāritia ab īnstitūtō cursū ad praedam aliquam dēvocāvit, nōn libīdō ad voluptātem, nōn amoenitās ad dēlectātiōnem, nōn nōbilitās urbis ad cognitiōnem, nōn dēnique labor ipse ad quiētem; postrēmō sīgna et tabulās cēteraque ōrnāmenta Graecōrum oppidōrum, quae cēterī tollenda arbitrantur, ea sibi ille nē vīsenda quidem exīstimāvit.

article Nav
Subscribe to De Imperio