Sulpicius Severus Vita Martini 6 read aloud (CF)

1. Igitur Martīnus inde prōgressus cum Mediōlānum praeterisset, diabolus in itinere, hūmānā speciē assumptā, sē eī obvium tulit, quō tenderet quaerēns. cumque id a Martīnō rēspōnsī accēpisset, sē quō Dominus vocāret intendere, āit ad eum: 2. 'quōcumque ieris vel quaecumque temptāveris, diabolus tibi adversābitur.' tunc eī prophētica vōce rēspondēns, 'Dominus mihi,' inquit, 'adiūtor est: nōn timēbō, quid faciat mihi homō.' statimque dē cōnspectū eius inimīcus ēvānuit. 3. itaque ut animō ac mente concēperat, mātrem ā gentīlitātis absolvit errōre, patre in malīs persevērante: plūrēs tamen suō salvāvit exemplō. 4. Dehinc cum haeresis Arriāna per tōtum orbem et maximē intrā Īllyricum pullulāsset, cum adversus perfidiam sacerdōtum sōlus paene ācerrimē repugnāret multīsque suppliciīs esset adfectus — nam et pūblicē virgīs caesus est et ad extrēmum dē cīvitāte exīre compulsus —, Ītaliam repetēns, cum intrā Galliās quoque discessū sānctī Hilarī, quem ad exsilium haereticōrum vīs coēgerat, turbātam ecclēsiam comperisset, Mediōlāni sibi monastērium statuit. ibi quoque eum Auxentius, auctor et prīnceps Arriānōrum, gravissimē īnsectātus est, multīsque adfectum iniūriīs dē cīvitāte exturbāvit. 5. cēdendum itaque temporī arbitrātus ad īnsulam, cui Gallīnāria nōmen est, sēcessit comite quōdam presbyterō, magnārum virtūtum virō. hīc aliquamdiū rādīcibus vīxit herbārum: quō tempore helleborum, uenēnātum, ut ferunt, grāmen, in cibum sumpsit. 6. sed cum vim venēnī in sē grassantis vīcīnā iam morte sēnsisset, imminēns perīculum ōrātiōne repulit statimque omnis dolor fugātus est. 7. nec multō post, cum sānctō Hilariō comperisset rēgis paenitentiā potestātem indultam fuisse redeundi, Rōmae eī temptāvit occurrere prōfectusque ad urbem est.

article Nav