1. Quōdam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem mīlitiae vestem habēret, mediā hieme, quae solitō asperior inhorruerat, adeo ut plērōsque vīs algōris exstingueret, obvium habet in portā Ambiānēnsium cīvitātis pauperem nūdum: quī cum praetereuntēs ut suī miserērentur ōrāret omnēsque miserum praeterīrent, intellēxit vir Deō plēnus sibi illum, aliīs misericordiam nōn praestantibus, reservāri. 2. quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, quā indūtus erat, habēbat: iam enim reliqua in opus simile cōnsumpserat. arreptō itaque ferrō, quō accīnctus erat, mediam dīvidit partemque eius pauperī tribuit, reliquā rursus induitur. intereā dē circumstantibus rīdēre nōnnūllī, quia dēformis esse truncātus habitū viderētur: multī tamen, quibus erat mēns sānior, altius gemere, quod nihil simile fēcissent, cum utique plūs habentēs vestīre pauperem sine suī nūditāte potuissent. 3. nocte igitur īnsecūtā, cum sē sopōrī dedisset, vīdit Christum chlamydis suae, quā pauperem tēxerat, parte vestītum. intuērī dīligentissimē Dominum vestemque, quam dederat, iubētur agnoscere. mox ad angelōrum circumstantium multitūdinem audit Iēsum clārā vōce dīcentem: Martīnus adhuc catēchūmenus hāc mē veste contēxit. 4. vērē memor Dominus dictōrum suōrum, quī ante praedīxerat: quamdiu fēcistis ūnī ex minimīs istīs, mihi fēcistis, sē in paupere professus est fuisse vestītum: et ad cōnfirmandum tam bonī operis testimōnium in eōdem sē habitū, quem pauper accēperat, est dignātus ostendere. 5. quō vīsō vir beatissimus nōn in glōriam est ēlatus hūmānam, sed bonitātem Deī in suō opere cognoscēns, cum esset annōrum duodēvīgintī, ad baptismum convolāvit. nec tamen statim mīlitiae renuntiāvit, tribūnī suī precibus ēvictus, cui contubernium familiāre praestābat: etenim trānsāctō tribūnātūs suī tempore renuntiātūrum sē saeculō pollicēbātur. 6. quā Martīnus exspectātiōne suspēnsus per biennium ferē posteāquam est baptismum cōnsecūtus, sōlō licet nomine, mīlitavit.