Navigatio Brendani 6.1-4 read by Christopher Francese

[1] Ascendit Sānctus Brendānus in nāvim. Extēnsīsque vēlīs coepērunt nāvigāre contrā sōlstitium aestīvāle. [2] Habēbant autem prōsperum ventum: nihil fuit eīs opus nāvigāre nisi tenēre vēla. Post quīndecim vērō diēs cessāvit ventus, et coepērunt nāvigāre usque dum vīrēs eōrum dēfēcērunt.

[3] Cōnfestim sānctus Brendānus coepit illōs cōnfortāre atque admōnēre, dīcēns: “Frātrēs, nōlīte formīdāre: Deus enim noster adiūtor est et nautor et gubernātor atque guberna. [4] Mittite intus omnēs rēmigēs et gubernam; tantum dīmittite vēla extēnsa, et faciat Deus sīcut vult dē servīs suīs et dē suā nāvī.”

article Nav