[21] Interrogābat quoque sānctus Brendānus illum, quōmodo potuissent ovēs esse tam magnae, sīcut ibi vīsae sunt: erant enim maiōrēs quam bovēs. [22] Cui ille dīxit: “Nēmō colligit lac dē ovibus in hāc īnsulā, nec hiemps distringit illās, sed in pāscuīs semper commorantur diē noctūque: ideōque maiōrēs sunt hīc quam in vestrīs regiōnibus.” [23] Profectīque sunt ad nāvim et coepērunt nāvigāre, datā benedictiōne vicissim.