Navigatio Brendani 9.13-20 read by Christopher Francese

[13]     Sānctus Brendānus, ēlevātō illō dē terrā et datō ōsculō, dīxit: “Fīlī, Dominus noster Iēsus Chrīstus prōposuit nōbīs locum, ubi celebrāre possumus sānctam suam resurrēctiōnem.” [14] Cui ait praedictus vir: “Pater, hīc celebrābitis istud Sabbatum Sānctum; vigiliās vērō et missās crās in illā īnsulā, quam vōs vidētis, prōposuit vōbīs Deus celebrāre suae resurrēctiōnis.” [15] Dum haec dīxisset, coepit obsequium famulōrum Deī et omnia quae necessāria erant in crāstinum praeparāre.

[16]     Fīnītīs omnibus et allātīs nāvī, dīxit ad sānctum Brendānum praedictus vir: [17] “Vestra nāvicula nōn potest amplius portāre. Ego vōbīs trānsmittam post octo diēs quae vōbīs necessāria sunt dē cibō et dē pōtū usque in Pentēcostēn.” [18] Sānctus Brendānus dīxit: “Unde tū nōstī ubi erimus post octo diēs?” [19] Cuī ait: “Hāc nocte eritis in illā īnsulā quam vōs vidētis prope, et crās usque in sextam hōram. [20] Posteā nāvigābitis ad aliam īnsulam, quae est nōn longē ab istā īnsulā contrā occidentālem plāgam, quae vocātur Paradīsus Avium, ibique manēbitis usque in octāvās Pentēcostēn.”

article Nav