[1] Quādam diē vīdērunt īnsulam nōn longē ab illīs; cumque coepissent nāvigāre ad illam īnsulam, subvēnit illīs prōsper ventus in adiūtōrium, ut nōn labōrāssent plūs quam vīrēs poterant sustinēre. [2] Cumque nāvis stetisset in portū, praecēpit vir Deī omnēs exīre forās; ipse autem ēgressus est post illōs.
[3] Cumque coepissent circuīre illam īnsulam, vīdērunt aquās largissimās mānāre ex dīversīs fontibus plēnās piscibus. Dīxit sānctus Brendānus frātribus suīs: [4] “Faciāmus hīc opus dīvīnum; sacrificēmus Deō agnam immaculātam, quia hodiē est Coena Dominī.” Et ibi mānsērunt usque in Sabbatum Sānctum Paschae.
[5] Perambulantēs autem illam īnsulam, invēnērunt dīversōs gregēs ovium ūnīus colōris, idest albī, ita ut nōn possent ultrā vidēre terram, prae multitūdine ovium. [6] Convocātīs frātribus suīs, sānctus Brendānus dīxit illīs: “Accipite quae sunt necessāria ad diem fēstum dē grege.” [7] Frātrēs vērō festīnābant, secundum mandātum virī Deī, ad gregem: quī statim accēpērunt dē grege ūnam ovem.