Navigatio Brendani 8 read by Christopher Francese

[1]     Igitur frātrēs cum sānctō Brendānō vēnērunt ad lītus eiusdem īnsulae ubi erat illōrum nāvis. [2] Ascendentibus illīs nāvim, occurrit illīs iuvenis, portāns cophinum plēnum pānibus et amphoram aquae, quī dīxit eīs: [3] “Sūmite benedictiōnem dē manū frātris vestrī. Restat enim longum iter usque dum inveniātis cōnsōlātiōnem; tamen nōn dēficiet vōbīs pānis neque aqua, ab istō diē usque in Pascha.” [4] Acceptā benedictiōne coepērunt nāvigāre in ōceanum; semper per biduānās reficiēbant. Itaque per dīversa loca ōceanī ferēbātur nāvis.

article Nav