[1] Ascendentibus, porrō tendēbant vēlum in classe, quō ventus dirigisset. Et cum nāvigāssent, appāruit illīs avis quae vocātur grifa, ā longē volāns obviam illīs. [2] Cum hanc vīdissent frātrēs, dīcēbant ad sānctum patrem: “Ad dēvorandum nōs venit illa bēstia!” [3] Quibus ait vir Deī: “Nōlīte timēre: Deus adiūtor noster est, quī nōs dēfendet etiam hāc vice.”
[4] Illa extendēbat ungulās ad servōs Deī capiendōs. Et ecce subitō avis, quae illīs alterā vice portāvit rāmum cum frūctibus, vēnit obviam grifae, rapidissimō volātū. [5] Quae statim voluit dēvorāre illam; at vērō dēfendēbat sē, usque dum superāsset ac abstulisset oculōs grifae praedicta avis. [6] Porrō grifa volābat in altum, ut vix frātrēs potuissent vidēre; attamen interfectrīx nōn dimissit illam dōnec eam interēmit. [7] Nam cadāver eius cōram frātribus iuxtā nāvim cecidit in mare. Altera vērō avis reversa est in locum suum.