[20] “Vagāmur per dīversās partēs āeris et firmāmentī et terrārum, sīcut aliī spīritūs quī mittuntur; [21] sed in sānctīs diēbus atque Dominicīs accipimus corpora tālia quae tū vidēs, et commorāmur hīc, laudāmusque nostrum creātōrem. [22] Tū autem cum tuīs frātribus habēs ūnum annum in tuō itinere; adhūc restant sex. [23] Ubi hodiē celebrāstī Pascha, ibi omnī annō celebrābis, et posteā inveniēs quae posuistī in corde tuō, idest Terram Reprōmissiōnis Sānctōrum.” [24] Cum haec dīxisset, levāvit sē dē prōrā illa avis, et coepit volāre ad aliās.
[25] Cum autem vespertīna hōra appropinquāsset, coepērunt omnēs quae in arbore erant, quasi ūnā vōce, cantāre, percutientēs latera sua atque dīcentēs: [26] “Tē decet ymnus, Deus, in Syon, et tibi reddētur vōtum in Hierusalem.” [27] Et semper reciprocābant praedictum versiculum quasi per spatium ūnīus hōrae; et vidēbātur virō Deī et illīs quī cum eō erant illa modulātiō et sonus ālārum quasi carmen plānctūs, prō suāvitāte.