[13] Cum haec dīxisset intrā sē atque resēdisset, ecce ūna ex illīs avibus volābat dē arbore—et sonābant ālae eius sīcut tintinnābulum—contrā nāvim ubi vir Deī sedēbat. [14] Quae sēdit in summitāte prōrae et coepit extendere ālās quasi signō laetitiae et placidō vultū aspicere sānctum patrem. [15] Statimque agnōvit vir Deī quia Deus recordātus esset dēprecātiōnum eius; tunc ait ad avem: [16] “Sī nūntius Deī es, nārrā mihi: unde sunt istae avēs, aut prō quā rē illārum collēctiō hīc sit?”
[17] Quae statim ait: “Nōs sumus dē illā magnā ruīnā antīquī hostis, sed nōn peccandō aut cōnsēnsū sumus; sed, ubi fuimus creātī, per lāpsum illīus cum suīs satellibus contigit et nostra ruīna. [18] Deus autem noster iūstus est et vērāx: per suum magnum iūdicium mīsit nōs in istum locum. [19] Poenās nōn sustinēmus: praesentiam Deī possumus vidēre; tantum aliēnāvit nōs ā cōnsortiō aliōrum quī stetērunt.