[8] Frātrēs vērō coepērunt currere ad nāvim, dēprecantēs patrōcinium sānctī patris. Pater singulōs manibus trahēbat intus; [9] relictīs omnibus quae portābant in illam īnsulam, coepērunt nāvigāre. Porrō illa īnsula ferēbātur in ōceanum; immō poterant vidēre ignem ārdentem super duo mīliāria.
[10] Sānctus Brendānus nārrāvit frātribus quid hoc esset, dīcēns: “Frātrēs, admīrāminī quod fēcit haec īnsula?” [11] Aiunt: “Admīrāmur valdē, necnōn et ingēns pavor penetrāvit nōs.” [12] Quī dīxit illīs: “Fīliolī, nōlīte expavēscere: Deus enim revēlāvit mihi hāc nocte per vīsiōnem sacrāmentum huius reī. [13] Īnsula nōn est, ubi fuimus, sed piscis, prior omnium natantium in ōceanō. Quaerit semper suam caudam ut simul iungat capitī, et nōn potest, prae longitūdine. Quī habet nōmen Iascōnius.”