[1] Cum autem vēnissent ad aliam īnsulam, coepit illa nāvis stāre, antequam portum illīus potuissent tenēre. [2] Sānctus Brendānus praecēpit frātribus exīre dē nāvī, in mare, et ita fēcērunt; tenēbantque nāvim ex utrāque parte cum fūnibus, usque dum ad portum vēnit. [3] Erat autem illa īnsula petrōsa sine ūllā herbā. Silva rāra erat ibi, et in lītore illīus nihil dē arēnā fuit. [4] Porrō pernoctantibus in ōrātiōnibus et in vigiliīs frātribus forīs nāvim, vir Deī sedēbat intus: sciēbat enim quālis erat illa īnsula; tamen nōluit indicāre, nē fuissent perterritī.