[4] Ūnus quīdam quī remānsit ex tribus frātribus quī subsecūtī sunt sānctum Brendānum dē suō monastēriō exilīvit forās dē nāvī et coepit ambulāre usque ad fundāmentum rīpae. [5] Quī coepit clāmāre, dīcēns: “Vae mihi, pater! Praedor ā vōbīs, et nōn habeō potestātem ut possim venīre ad vōs.” [6] Frātrēs cōnfestim nāvim retrō ā terrā dūcēbant et clāmābant ad Dominum, dīcentēs: “Miserēre nōbīs, Domine, miserēre nōbīs.” [7] At vērō venerābilis pater, cum suīs sociīs, aspiciēbat quōmodo dūcēbātur īnfēlīx ā multitūdine daemonum ad tormenta et quōmodo incendēbātur inter illōs; [8] atque dīcēbat: “Vae tibi, fīlī, quia recēpistī in vītā tuā meritī tālem fīnem!”
[9] Iterum arripuit illōs prōsper ventus ad austrālem plāgam. Cum autem aspexissent—ā longē retrō—illam īnsulam, [10] vīdērunt montem discoopertum ā fūmō, et ā sē spūmantem flammās usque ad aethera, et iterum ad sē eāsdem flammās respīrantem, ita ut tōtus mōns usque in mare ūnus rogus appāruisset.