[25] Abbās quoque hortābātur cum magnā hilaritāte frātrēs, dīcēns: [26] “Ex hōc fonte quem hodiē fūrtim bibere voluistis, ex eō modo facite cāritātem, cum iocunditāte et timōre Dominī. [27] Ex aliō fonte turbidō quem vīdistis lavantur pedēs frātrum omnī diē, quia omnī tempore calidus est. [28] Pānēs vērō quōs vidētis, nōbīs ignōtum est ubi praeparantur aut quis portat ad nostrum cellārium. [29] Sed tamen nōtum nōbīs est quod ex Deī magnā elemosinā ministrantur servīs suīs per aliquam subiectam creātūram.
[30] Nōs sumus hīc vīgintī quattuor frātrēs; omnī diē habēmus duodecim pānēs ad nostram refectiōnem: inter duōs, singulōs pānēs. [31] In fēstīvitātibus et in Dominicīs diēbus integrōs pānēs singulīs frātribus addit Deus, ut coenam habeant ex fragmentīs; modo in adventū vestrō duplicem annōnam habēmus. [32] Et ita nūtrit nōs Chrīstus ā tempore sānctī Patriciī et sānctī Ailbēī patris nostrī, usque modo per octōgintā annōs.