[28] Tunc sānctus Brendānus ait frātribus suīs: “Reficite corpora vestra, quia hodiē animae nostrae dīvīnā refectiōne satiātae sunt.” [29] Fīnītā iam coenā, coepērunt opus Deī peragere. Hīs omnibus fīnītis, vir Deī et quī cum eō erant dedērunt corporibus quiētem usque ad tertiam vigiliam noctis. [30] Ēvigilāns vērō, vir Deī coepit suscitāre frātrēs suōs ad vigiliās noctis sānctae, incipiēns illum versiculum: “Domine, labia mea aperiēs.”
[31] Fīnītā iam sententiā sānctī virī, omnēs avēs ālīs et ōre resonābant, dīcentēs: “Laudāte Dominum, omnēs angelī eius; laudātē eum, omnēs virtūtēs eius.” [32] Similiter et ad vesperās per spatium hōrae semper cantābant. Cum autem aurōra refulsit, coepērunt cantāre: [33] “Et sit splendor Dominī Deī nostrī super nōs” aequālī modulātiōne et longitūdine psallendī, sīcut et in mātūtīnīs laudibus.