Caesar BG 1.3 read aloud (CF)

Hīs rēbus adductī et auctōritāte Orgetorīgis permōtī, cōnstituērunt ea quae ad proficīscendum pertinērent comparāre, iūmentōrum et carrōrum quam māximum numerum coëmere, sēmentēs quam māximās facere ut in itinere cōpia frūmentī suppeteret, cum proximīs cīvitātibus pācem et amīcitiam cōnfīrmāre. Ad eās rēs cōnficiendās biennium sibi satis esse dūxērunt: in tertium annum profectiōnem lēge cōnfīrmant. Ad eās rēs cōnficiendās Orgetorīx dēligitur. Is sibi lēgātiōnem ad cīvitātēs suscēpit. In eō itinere persuādet Casticō, Catamantāloedis fīliō Sēquanō, cūius pater rēgnum in Sēquanīs multōs annōs obtinuerat et ā senātū populī Rōmānī amīcus appellātus erat, ut rēgnum in cīvitāte suā occupāret, quod pater ante habuerat; itemque Dumnorīgī Aeduō frātrī Dīviciācī, quī eō tempore prīncipātum in cīvitāte obtinēbat āc māximē plēbī acceptus erat, ut idem cōnārētur persuādet, eīque fīliam suam in mātrimōnium dat. Perfacile factū esse illīs probat cōnāta perficere, proptereā quod ipse suae cīvitātis imperium obtentūrus esset: nōn esse dubium quīn tōtīus Galliae plūrimum Helvētiī possent; sē suīs cōpiīs suōque exercitū illīs rēgna conciliātūrum cōnfīrmat. Hāc ōrātiōne adductī inter sē fidem et iūs iūrandum dant, et rēgnō occupātō per trēs potentissimōs āc fīrmissimōs populōs tōtīus Galliae sēsē potīrī posse spērant.

article Nav