[1] Frequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sānctum virum conābātur illūdere, vīsibilem sē eī formīs dīversissimīs ingerēbat. nam interdum in Iovis persōnam, plērumque Mercurī, saepe etiam sē Veneris ac Minervae trānsfigūrātum vultibus offerēbat: adversus quem semper interritus signō sē crucis et ōrātiōnis auxiliō protegēbat. [2] audiēbantur plērumque convīcia, quibus illum turba daemonum protervīs vōcibus increpābat: sed omnia falsa et vāna cognoscēns nōn movēbātur obiectīs. [3] testābantur etiam aliquī ex frātribus, audīsse sē daemonem protervīs Martīnum vōcibus increpantem, cur intrā monastērium aliquōs ex frātribus, quī ōlim baptismum dīversīs errōribus perdidissent, conversōs posteā recēpisset, expōnentem crīmina singulōrum: [4] Martīnum diabolō repugnantem rēspondisse cōnstanter, antīqua dēlicta meliōris vītae conversātiōne purgārī, et per misericordiam Dominī absolvendōs esse peccātīs, quī peccāre dēsierint. contrā dīcente diabolō, nōn pertinēre ad vēniam crīminōsōs, et semel lapsīs nūllam ā Dominō praestārī posse clēmentiam, tunc in hanc vōcem fertur exclāmāsse Martīnus: [5] 'sī tū ipse, miserābilis, ab hominum īnsectātiōne dēsisterēs et tē factōrum tuōrum vel hōc tempore, cum diēs iūdiciī in proximō est, paenitēret, ego tibi vērē cōnfīsus in Dominō Iēsū Christō misericordiam pollicērer.' ō quam sāncta dē Dominī pietāte praesumptio, in quā etsi auctōritātem praestāre nōn potuit, ostendit affectum. [6] et quia dē diabolō eiusdemque artibus sermō exortus est, nōn ab rē vidētur, licet extrīnsecus, referre quod gestum est, quia et quaedam in eō Martīnī virtūtum portio est et rēs digna mīrāculō rectē memoriae mandābitur, in exemplum cavendī, sī quid deinceps uspiam tale contigerit. 

    dum . . . conābātur: "when(ever) he was trying." cum would have been more regular.

    artibus: "cunning methods."

    vīsibilem sē eī formīs dīversissimīs ingerēbat: "used to make himself visible to him in a great variety of forms."

    sē . . . offerēbat: "he used to present himself."

    vultibus: vultus –ūs (m.), "with respect to his appearance."

    [2]

    protervīs vōcibus: "with impudent words."

    increpābat: "used to rebuke.".

    obiectīs: "by their taunts"; > obiciō –icere –iēcī –iectum "bring up as a reproach," "throw in a person's teeth."

    [3]

    cur . . . recēpisset: "because he had received." cur meaning "because" is rare, but classical. See 23.4.

    aliquōs: direct object of recēpisset.

    conversōs: convertor –verti –versus sum, "after they had repented." Convertor meaning "return," "repent," "convert" is ecclesiastical.

    expōnentem: "describing." The antecedent is the demon, parallel to increpantem above.

    [4]

    Martīnum . . . rēspondisse: "(they say that) Martin responded."

    dēlicta . . . conversātiōne purgārī: conversātiō –ōnis (f.), "that sins were cleansed by repentance," (eccl.).

    absolvendōs esse peccātīs, quī peccāre dēsierint: "(those) who had ceased to sin ought to be absolved of their sins."

    dēsierint: pf. subj. > dēsinō –sinere –siī, in a relative clause of characteristic (AG 535a).

    nōn pertinēre ad vēniam crīminōsōs: "that guilty men had nothing to do with mercy."

     crīminōsōs: > criminosus –ī (m.) "a guilty man" (late Lat.).

    pertinēre:pertineō –ēre, "apply to," "be suitable to."

    lapsīs: labor labi lapsus sum, "to those who had fallen," i.e., into sin after baptism.

    in hanc vōcem: "in these words," "as follows."

    [5]

    tē . . . paenitēret: paeniteo, "you would repent." Impersonal construction, standard with this verb, with accusative of person regretting and genitive of the thing causing regret, also standard with this verb).

    in proximō: "at hand."

    in quā etsi auctōritātem praestāre nōn potuit, ostendit affectum: "in which, even if he could not provide a guarantee, he did show his feelings. affectum affectus –ūs (m.).

    [6]

    nōn ab rē vidētur: "it does not seem out of place"; impersonal construction.

    licet extrīnsecus: "though it is not directly relevant," lit., 'though it is exterior."

    in eō: "in this," i.e., in the incident about to be related.

    rēs digna mīrāculō: "a miraculous event," lit., "a thing worthy of a miracle."

    memoriae mandābitur: "will be committed to memory," i.e., "will be recorded for posterity."

    in exemplum cavendī: "as a cautionary example," lit., "for an example of taking care."

    contigerit: > contingō –tingere –tigī, "happens."

    vīsibilis –e: visible

    interdum: (adv.) meanwhile

    trānsfigūrō –āre: transform, transfigure, metamorphose

    interritus –a –um: unaffrighted, undisturbed

    prōtegō –tegere –tēxī –tēctum: cover in front, protect

    convīcium –ī, n.: quarreling, altercation2

    turbo –inis, m.: whirlwind, tornado

    protervus –a –um: violent, vehement

    increpō –āre –uī –itum: make a noise; blame, rebuke

    tēstor –ārī: bear witness, testify3

    cōnstanter: (adv.) steadfastly, uniformly4

    dēlictum –ī, n.: crime, transgression, fault

    conversātiō –ōnis, f.: frequent use; dealing, conversation

    purgō –āre: make clean, purify

    peccātum –ī, n.: fault, transgression, sin

    crīminōsus –ī, m.: guilty man, criminal

    lapsō –āre: fall down, slip

    clēmentia –ae, f.: gentleness, mildness

    exclāmō –clāmāre: cry out, shout

    miserābilis –e: pitiable, miserable, wretched5

    īnsectātiō –ōnis, f.: pursuit

    dēsistō –sistere –stitī: desist from, stop, cease (+abl. or inf.)

    proximum –ī, n.: neighborhood, vicinity

    paeniteō –ēre –uī: cause to repent

    praesumptiō –ōnis, f.: anticipation; presumption

    exorior –orīrī –ortus sum: rise up, appear, arise6

    extrinsecus: (adv.) moreover

    portiō –ōnis, f.: share, part, portion

    mīrāculum –ī, n.: wonder, marvel, miracle

    rēctē: rightly, properly

    mandō –āre: to commit, consign, commend

    deinceps: (adv.) in turn, in succession

    uspiam: (adv.) at or in any place, anywhere

    Text Read Aloud
    Article Nav
    Previous
    Next

    Suggested Citation

    Christopher Francese, Sulpicius Severus: Life of St. Martin. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-03-0. https://dcc.dickinson.edu/es/sulpicius-severus/section-22