Christopher Francese

Cicero de Imperio Cn. Pompei 45 read aloud (CF)

Iam acceptā in Pontō calamitāte ex eō proeliō, dē quō vōs paulō ante invītus admonuī, cum sociī pertimuissent, hostium opēs animīque crēvissent, satis fīrmum praesidium prōvincia nōn habēret, āmīsissētis Asiam, Quirītēs, nisi ad ipsum discrīmen eius temporis dīvīnitus Cn. Pompēium ad eās regiōnēs fortuna populī Rōmānī attulisset. Huius adventus et Mithridātem īnsolitā īnflammātum victōriā continuit et Tigrānem māgnīs cōpiīs minitantem Asiae retardāvit. Et quisquam dubitābit, quid virtūte perfectūrus sit, quī tantum auctōritāte perfēcerit? aut quam facile imperiō atque exercitū sociōs et vectīgālia cōnservātūrus sit, quī ipsō nōmine ac rūmōre dēfenderit?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 44 read aloud (CF)

An vērō ūllam ūsquam esse ōram tam dēsertam putātis, quō nōn illīus diēī fāma pervāserit, cum ūniversus populus Rōmānus refertō forō complētīsque omnibus templīs, ex quibus hic locus cōnspicī potest, ūnum sibi ad commūne omnium gentium bellum Cn. Pompēium imperātōrem dēpoposcit? Itaque, ut plūra nōn dīcam neque aliōrum exemplīs cōnfīrmem, quantum auctōritās valeat in bellō, ab eōdem Cn. Pompēiō omnium rērum ēgregiārum exempla sūmantur; quī quō diē ā vōbīs maritimō bellō praepositus est imperātor, tanta repente vīlitās annonae ex summā inopiā et cāritāte reī frūmentāriae cōnsecūta est ūnīus hominis spē ac nōmine, quantam vix ex summā ūbertāte agrōrum diūturna pāx efficere potuisset.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 43 read aloud (CF)

Et quoniam auctōritās quoque in bellīs administrandīs multum atque in imperiō mīlitārī valet, certē nēminī dubium est, quīn eā rē īdem ille imperātor plurimum possit. Vehementer autem pertinēre ad bella administranda, quid hostēs, quid sociī dē imperātōribus nostrīs exīstiment, quis ignōrat, cum sciāmus hominēs, in tantīs rēbus ut aut contemnant aut metuant aut ōderint aut ament, opīniōne nōn minus et fāmā quam aliquā ratiōne certā commovērī? Quod igitur nōmen umquam in orbe terrārum clārius fuit? cuius rēs gestae parēs? Dē quō homine vōs, id quod maximē facit auctōritātem, tanta et tam praeclāra iūdicia fēcistis?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 42 read aloud (CF)

Iam quantum cōnsiliō, quantum dīcendī gravitāte et cōpiā valeat, in quō ipsō inest quaedam dīgnitās imperātōria, vōs, Quirītēs, hōc ipsō ex locō saepe cognōvistis. Fidem vērō eius quantam inter sociōs exīstimārī putātis, quam hostēs omnēs omnium generum sānctissimam iūdicārint? Hūmānitāte iam tantā est, ut difficile dictū sit, utrum hostēs magis virtūtem eius pūgnantēs timuerint an mānsuētūdinem victī dīlēxerint. Et quisquam dubitābit, quīn huic hoc tantum bellum trānsmittendum sit, quī ad omnia nostrae memōriae bella cōnficienda dīvīnō quōdam cōnsiliō nātus esse videātur?

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 41 read aloud (CF)

Itaque omnēs nunc in eīs locīs Cn. Pompēium sīcut aliquem nōn ex hāc urbe missum, sed dē caelō dēlāpsum intuentur; nunc dēnique incipiunt crēdere, fuisse hominēs Rōmānōs hāc quondam continentiā, quod iam nātiōnibus exterīs incrēdibile ac falsō memoriae prōditum vidēbātur; nunc imperī vestrī splendor illīs gentibus lūcem adferre coepit; nunc intellegunt nōn sine causā māiōrēs suōs tum, cum eā temperantiā magistrātūs habēbāmus, servīre populō Rōmānō quam imperāre aliīs maluisse. Iam vērō ita facilēs aditūs ad eum prīvātōrum, ita līberae querimōniae dē aliōrum iniūriīs esse dīcuntur, ut is, quī dīgnitāte principibus excellit, facilitāte īnfimīs pār esse videatur.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 40 read aloud (CF)

Age vērō, cēterīs in rēbus quā sit temperantiā, cōnsīderāte. Unde illam tantam celeritātem et tam incrēdibilem cursum inventum putātis? Nōn enim illum eximia vīs rēmigum aut ars inaudīta quaedam gubernandī aut ventī aliquī novī tam celeriter in ultimās terrās pertulērunt, sed eae rēs, quae cēterōs remorārī solent, nōn retardārunt; nōn avāritia ab īnstitūtō cursū ad praedam aliquam dēvocāvit, nōn libīdō ad voluptātem, nōn amoenitās ad dēlectātiōnem, nōn nōbilitās urbis ad cognitiōnem, nōn dēnique labor ipse ad quiētem; postrēmō sīgna et tabulās cēteraque ōrnāmenta Graecōrum oppidōrum, quae cēterī tollenda arbitrantur, ea sibi ille nē vīsenda quidem exīstimāvit.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 39 read aloud (CF)

Hīc mīrāmur hunc hominem tantum excellere cēterīs, cuius legiōnēs sīc in Asiam pervēnerint, ut nōn modo manus tantī exercitūs, sed nē vēstīgium quidem cuiquam pācātō nocuisse dīcātur? Iam vērō quem ad modum mīlitēs hībernent, cotīdiē sermōnēs ac litterae perferuntur; nōn modo ut sumptum faciat in mīlitem, nēminī vīs adfertur, sed nē cupientī quidem cuiquam permittitur. Hiemis enim, nōn avāritiae perfugium māiōrēs nostrī in sociōrum atque amīcōrum tēctīs esse voluērunt.

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 38 read aloud (CF)

Itinera, quae per hōsce annōs in Italiā per agrōs atque oppida cīvium Rōmānōrum nostrī imperātōrēs fēcerint, recordāminī; tum facilius statuētis, quid apud exterās nātiōnēs fierī exīstimētis. Utrum plūrēs arbitrāminī per hōsce annōs mīlitum vestrōrum armīs hostium urbēs an hībernīs sociōrum cīvitātēs esse dēlētās? Neque enim potest exercitum is continēre imperātor, quī sē ipse nōn continet, neque sevērus esse in iūdicandō, quī aliōs in sē sevērōs esse iūdicēs nōn vult. 

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 37 read aloud (CF)

Quem enim imperātōrem possumus ūllō in numerō putāre, cuius in exercitū centuriātūs vēneant atque vēnierint? Quid hunc hominem māgnum aut amplum dē rē pūblicā cōgitāre, quī pecūniam ex aerāriō dēprōmptam ad bellum administrandum aut propter cupiditātem prōvinciae magistrātibus dīvīserit aut propter avāritiam Rōmae in quaestū relīquerit? Vestra admurmurātiō facit, Quirītēs, ut agnōscere videāminī, quī haec fēcerint; ego autem nōminō nēminem; quā rē īrāscī mihi nēmō poterit, nisi quī ante dē sē voluerit cōnfitērī. Itaque propter hanc avāritiam imperātōrum quantās calamitātēs, quōcumque ventum sit, nostrī exercitūs ferant, quis ignōrat? 

article Nav

Cicero de Imperio Cn. Pompei 36 read aloud (CF)

Est haec dīvīna atque incrēdibilis virtūs imperātōris. Quid cēterae, quās paulō ante commemorāre coeperam, quantae atque quam multae sunt! Nōn enim bellandī virtūs sōlum in summō ac perfectō imperātōre quaerenda est, sed multae sunt artēs eximiae huius administrae comitēsque virtūtis. Ac prīmum quantā innocentiā dēbent esse imperātōrēs, quantā deinde in omnibus rēbus temperantiā, quantā fidē, quantā facilitāte, quantō ingeniō, quantā hūmānitāte! Quae breviter quālia sint in Cn. Pompēiō cōnsīderēmus. Summa enim omnia sunt, Quirītēs, sed ea magis ex aliōrum contentiōne quam ipsa per sēsē cognōscī atque intellegī possunt.

article Nav
Subscribe to Christopher Francese