Chapter 3.6

<Dē religiōne ac pietāte mīrandā Osvaldī rēgis>

[1] Huius igitur antistitis doctrīnā rēx Osvald cum eā cui praeerat gente Anglōrum īnstitūtus, nōn sōlum incognita prōgenitōribus suīs rēgna caelōrum spērāre didicit, sed et rēgna terrārum plūs quam ūllī maiōrum suōrum ab eōdem ūnō Deō, quī fēcit caelum et terram, cōnsecūtus est. [2] Dēnique omnēs nātiōnēs et prōvinciās Brittāniae, quae in quattuor linguās, id est Brettonum Pictōrum Scottōrum et Anglōrum dīvīsae sunt, in diciōne accēpit.

[3] Quō rēgnī culmine sublīmātus, nihilōminus (quod mīrum dictū est) pauperibus et peregrīnīs semper humilis, benignus et largus fuit. [4] Dēnique fertur quia tempore quōdam, cum diē sānctō paschae cum praefātō episcopō cōnsēdisset ad prandium, positusque esset in mēnsā cōram eō discus argenteus rēgālibus epulīs refertus, et iamiamque essent manūs ad pānem benedīcendum missūrī, intrāsse subitō ministrum ipsīus, cui suscipiendōrum inopum erat cūra dēlēgāta, et indicāsse rēgī quia multitūdō pauperum undecumque adveniēns maxima per platēās sedēret, postulāns aliquid elēmosinae ā rēge. [5] Quī mox dapēs sibimet adpositās dēferrī pauperibus, sed et discum cōnfringī, atque eīsdem minūtātim dīvidī praecēpit. [6] Quō vīsō pontifex, quī assidēbat, dēlectātus tālī factō pietātis, apprehendit dexteram eius et ait: ‘Numquam inveterescat haec manus.’ [7] Quod et ita iuxtā vōtum benedictiōnis eius prōvēnit. Nam cum interfectō illō in pugnā manus cum bracchiō ā cēterō essent corpore resectae, contigit ut hāctenus incorruptae perdūrent. [8] Dēnique in urbe rēgiā, quae ā rēgīnā quondam vocābulō Bebba cognōminātur, loculō inclūsae argenteō in ecclēsiā sānctī Petrī servantur ac dignō ā cūnctīs honōre venerantur.

[9] Huius industriā rēgis Derōrum et Berniciōrum prōvinciae, quae eātenus ab invicem discordābant, in ūnam sunt pācem et velut ūnum compagīnātae in populum. [10] Erat autem nepōs Aedvīnī rēgis ex sorōre Achā, dignumque fuit ut tantus praecessor tālem habēret dē suā cōnsanguinitāte et religiōnis hērēdem et rēgnī.

extras

article Nav