Tum Pallās biiugīs fugientem Rhoetea praeter
trāicit. Hōc spatium tantumque morae fuit Īlō;400
Īlō namque procul validam dērēxerat hastam,
quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthrā,
tē fugiēns frātremque Tyrēn, currūque volūtus
caedit sēmianimis Rutulōrum calcibus arva.
Ac velut optātō ventīs aestāte coörtīs405
dispersa immittit silvīs incendia pāstor,
correptīs subitō mediīs extenditur ūna
horrida per lātōs aciēs Volcānia campōs,
ille sedēns victor flammās dēspectat ovantīs:
nōn aliter socium virtūs coit omnis in ūnum410
tēque iuvat, Pallā. Sed bellīs ācer Halaesus
tendit in adversōs sēque in sua colligit arma.
Hīc mactat Lādōna Pherētaque Dēmodocumque,
Strȳmoniō dextram fulgentī dēripit ēnse
ēlātam in iugulum, saxō ferit ōra Thoantis415
ossaque dispersit cerebrō permixta cruentō.
Fāta canens silvīs genitor cēlārat Halaesum;
ut senior lētō cānentia lūmina solvit,
iniēcēre manum Parcae tēlīsque sacrārunt
Euandrī. Quem sīc Pallās petit ante precātus:420
'Dā nunc, Thybri pater, ferrō, quod missile lībrō,
fortūnam atque viam dūrī per pectus Halaesī.
Haec arma exuviāsque virī tua quercus habēbit.'
Audiit illa deus; dum tēxit Imāona Halaesus,
Arcadiō īnfēlīx tēlō dat pectus inermum.425