Intereā praemissī equitēs ex urbe Latīnā,
cētera dum legiō campīs īnstrūcta morātur,
ībant et Turnō rēgī respōnsa ferēbant,
ter centum, scūtātī omnēs, Volcente magistrō.370
Iamque propinquābant castrīs mūrōsque subībant
cum procul hōs laevō flectentīs līmite cernunt,
et galea Euryalum sublūstrī noctis in umbrā
prōdidit immemorem radiīsque adversa refulsit.
Haud temerē est vīsum. Conclāmat ab agmine Volcēns:375
'Stāte, virī. Quae causa viae? quīve estis in armīs?
quōve tenētis iter?' nihil illī tendere contrā,
sed celerāre fugam in silvās et fīdere noctī.
Obiciunt equitēs sēsē ad dīvortia nōta
hinc atque hinc, omnemque aditum cūstōde corōnant.380
Silva fuit lātē dūmīs atque īlice nigrā
horrida, quam dēnsī complērant undique sentēs;
rāra per occultōs lūcēbat sēmita callīs.
Euryalum tenebrae rāmōrum onerōsaque praeda
impediunt, fallitque timor regiōne viārum.385
Nīsus abit; iamque imprūdēns ēvāserat hostis
atque locōs quī post Albae de nōmine dictī
Albānī (tum rēx stabula alta Latīnus habēbat),
ut stetit et frūstrā absentem respexit amīcum:
'Euryale īnfēlīx, quā tē regiōne relīquī?390
quāve sequar?' rūrsus perplexum iter omne revolvēns
fallācis silvae simul et vestīgia retrō
observāta legit dūmīsque silentibus errat.
Audit equōs, audit strepitūs et sīgna sequentum;
Nec longum in mediō tempus, cum clāmor ad aurīs395
pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis
fraude locī et noctis, subitō turbante tumultū,
oppressum rapit et cōnantem plūrima frūstrā.
Quid faciat? quā vī iuvenem, quibus audeat armīs
ēripere? an sēsē mediōs moritūrus in ēnsēs400
īnferat et pulchram properet per vulnera mortem?
Ōcius adductō torquet hastīle lacertō
suspiciēns altam lūnam et sīc vōce precātur:
'Tū, dea, tū praesēns nostrō succurre labōrī,
astrōrum decus et nemorum Lātōnia cūstōs.405
Sī qua tuīs umquam prō mē pater Hyrtacus ārīs
dōna tulit, sī qua ipse meīs vēnātibus auxī
suspendīve tholō aut sacra ad fastīgia fīxī,
hunc sine me turbāre globum et rege tēla per aurās.'
Dīxerat et tōtō cōnīxus corpore ferrum410
cōnicit. hasta volāns noctis dīverberat umbrās
et venit āversī in tergum Sulmōnis ibīque
frangitur, ac fissō trānsit praecordia līgnō.
volvitur ille vomēns calidum dē pectore flūmen
frīgidus et longīs singultibus īlia pulsat.415
Dīversī circumspiciunt. Hōc ācrior īdem
ecce aliud summā tēlum lībrābat ab aure.
Dum trepidant, it hasta Tagō per tempus utrumque
strīdēns trāiectōque haesit tepefacta cerebrō.