Hūc ubi dēlātus Cūmaeam accesseris urbem
dīvīnōsque lacūs et Averna sonantia silvīs,
īnsānam vātem aspiciēs, quae rūpe sub īmā
fāta canit foliīsque notās et nōmina mandat.
Quaecumque in foliīs dēscrīpsit carmina virgō445
dīgerit in numerum atque antrō sēclūsa relinquit:
illa manent immōta locīs neque ab ōrdine cēdunt.
vērum eadem, versō tenuis cum cardine ventus
impulit et tenerās turbāvit iānua frondēs,
numquam deinde cavō volitantia prēndere saxō450
nec revocāre sitūs aut iungere carmina cūrat:
incōnsultī abeunt sēdemque ōdēre Sibyllae.
Hīc tibi nē qua morae fuerint dispendia tantī,
quamvīs increpitent sociī et vī cursus in altum
vēla vocet, possīsque sinūs implēre secundōs,455
quīn adeās vātem precibusque ōrācula poscās
ipsa canat vōcemque volēns atque ōra resolvat.
Illa tibi Ītaliae populōs ventūraque bella
et quō quemque modō fugiāsque ferāsque labōrem
expediet, cursūsque dabit venerāta secundōs.460
Haec sunt quae nostrā liceat tē vōce monērī.
Vāde age et ingentem factīs fer ad aethera Trōiam.'