Caesar BG 1.33 read aloud (JR)

Hīs rēbus cognitīs Caesar Gallōrum animōs verbīs cōnfirmāvit pollicitusque est sibi eam rem cūrae futūram; magnam sē habēre spem et beneficiō suō et auctōritāte adductum Ariovistum fīnem iniūriīs factūrum. Hāc ōrātiōne habitā, concilium dīmīsit. Et secundum ea multae rēs eum hortābantur quārē sibi eam rem cōgitandam et suscipiendam putāret; in prīmīs quod Aeduōs, frātrēs cōnsanguineōsque saepe numerō ā senātū appellātōs, in servitūte atque in diciōne vidēbat Germānōrum tenērī eōrumque obsidēs esse apud Ariovistum ac Sēquanōs intellegēbat; quod in tantō imperiō populī Rōmānī turpissimum sibi et reī pūblicae esse arbitrābātur. Paulātim autem Germānōs cōnsuēscere Rhēnum trānsīre et in Galliam magnam eōrum multitūdinem venīre populō Rōmānō perīculōsum vidēbat. Neque sibi hominēs ferōs ac barbarōs temperātūrōs exīstimābat quīn, cum omnem Galliam occupāvissent, ut ante Cimbrī Teutonīque fēcissent, in prōvinciam exīrent atque inde in Ītaliam contenderent, praesertim cum Sēquanōs ā prōvinciā nostrā Rhodanus dīvideret; quibus rēbus quam mātūrrimē occurrendum putābat. Ipse autem Ariovistus tantōs sibi spīritūs, tantam arrogantiam sūmpserat, ut ferendus nōn vidērētur.