Tālibus ignāram Iūnō Cadmēida dictīs 

fōrmārat: rogat illa Iovem sine nōmine mūnus.

cui deus 'ēlige!' ait 'nūllam patiēre repulsam,

quōque magis crēdās, Stygiī quoque cōnscia suntō 290

nūmina torrentis: timor et deus ille deōrum est.'

laeta malō nimiumque potēns peritūraque amantis

obsequiō Semelē 'quālem Sāturnia' dīxit

'tē solet amplectī, Veneris cum foedus inītis,

dā mihi tē tālem!' voluit deus ōra loquentis 295

opprimere: exierat iam vōx properāta sub aurās.

ingemuit; neque enim nōn haec optāsse, neque ille

nōn iūrāsse potest. ergō maestissimus altum

aethera cōnscendit vultūque sequentia trāxit

nūbila, quīs nimbōs inmixtaque fulgura ventīs 300

addidit et tonitrūs et inēvītābile fulmen;

quā tamen usque potest, vīrēs sibi dēmere temptat

nec, quō centimānum dēiēcerat igne Typhōeā,

nunc armātur eō: nimium feritātis in illō est.

est aliud levius fulmen, cui dextra cyclōpum 305

saevitiae flammaeque minus, minus addidit īrae:

tēla secunda vocant superī; capit illa domumque

intrat Agēnoream. corpus mortāle tumultūs

nōn tulit aetheriōs dōnīsque iugālibus ārsit.

inperfectus adhūc īnfāns genetrīcis ab alvō 310

ēripitur patriōque tener (sī crēdere dignum est)

īnsuitur femorī māternaque tempora conplet.

fūrtim illum prīmīs Īnō mātertera cūnīs

ēducat, inde datum nymphae Nȳsēidēs antrīs

occuluēre suīs lactīsque alimenta dedēre. 315

    ignārus –a –um ignorant
    Iūnō Iūnōnis f. Juno
    Cadmēis –idis daughter of Cadmus
    fōrmō fōrmāre fōrmāvī fōrmātus to form, shape
    Iuppiter Iovis m. Jupiter
    ēligo -ere choose
    repulsa -ae f. refusal, denial, repulse
    Stygius –a –um

    Stygian; pertaining to Styx (river) 290

    cōnscius –a –um involved, witness
    torrens –ntis m. torrent
    nimium (nimiō) too (much)
    obsequium –ī n. compliance
    amplector amplectī amplexus sum to embrace
    Venus –eris f. Venus
    foedus foederis n. contract, treaty
    ineō inīre iniī/inīvī initus to enter 295
    opprimō opprimere oppressī oppressus to press on
    exeō -īre -iī come out, slip out
    propero (1) hurry
    ingemō –ere –uī –itus to sigh or groan
    cōnscendō –ere –scendī –scēnsus to ascend
    nūbĭla -ōrum, n. the clouds 300
    nimbus –ī m.

    rain–cloud, cloud–burst, downpour

    immisceō –miscuī –mixtus (–mistus) to mingle with; usually w. dat.
    fulgor –ōris m. or fulgur –ūris n. lightning, flash, brightness
    tonitrus –ūs m. or tonitruum –ī n. thunder
    inēvītābilis –e unavoidable, inevitable
    fulmen -ĭnis n. thunderbolt, lightning
    dēmō dēmere dēmpsī dēmptus to remove
    tentō tentāre tentāvī tentātus to try
    centimanus –a –um with a hundred hands
    dēiciō dēicere dēiēcī deīctum to throw down, eject
    Typhōeus (trisyl.) -ĕos, m.

    Typhoeus, a Giant who had once tried to dethrone Jupiter

    armō armāre armāvī armātus to equip, arm
    nimium (nimiō) too (much)
    feritās –ātis f. fierceness
    fulmen fulminis n. lightening, thunderbolt 305
    dextera dextera f. right hand
    Cyclōps –ōpis m. Cyclops
    saevitia saevitiae f. ferocity
    Agēnoreus –a –um pertaining to Agenor
    tumultus tumultūs m. assault
    aetherius (aetherius) –a –um heavenly
    iugālis –e relating to marriage
    imperfectus –a –um unformed 310
    īnfāns –antis infant, baby
    genetrīx –īcis f. mother
    alvus –ī f. abdomen, womb
    patrius –a –um paternal
    īnsuō –ere –uī –ūtus to sew or stitch in
    femur –oris n. (rarely femen –inis n.) thigh
    māternus –a –um maternal
    compleō complēre complēvī complētus complete
    furtim secretly
    Īnō Īnūs f. or Īnō Īnōnis f. Ino, a daughter of Cadmus
    mātertera –ae f. a mother's sister, an aunt
    cūnae –ārum f. cradle, i.e. early years
    ēducō –āre –āvī –ātum to bring up educate
    nympha –ae (nymphē –ēs) f. nymph
    Nyseides Nymphs of Nysa
    antrum –ī n. cave
    occulō occulere occuluī occultus to cover
    lac lactis n. milk
    alimentum –ī n. nourishment, food
    Article Nav

    Suggested Citation

    William Turpin. Ovid: Amores Book 1. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2012. ISBN: 978-1-947822-00-9. https://dcc.dickinson.edu/ovid-met/3.287-315