Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulua pugnas de nube tuentem:
'quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
deberi caelo fatisque ad sidera tolli.795
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
mortalin decuit uiolari uulnere diuum?
aut ensem (quid enim sine te Iuturna ualeret?)
ereptum reddi Turno et uim crescere uictis?
desine iam tandem precibusque inflectere nostris,800
ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
uentum ad supremum est. terris agitare uel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenaeos:805
ulterius temptare ueto.' sic Iuppiter orsus;
sic dea summisso contra Saturnia uultu:
'ista quidem quia nota mihi tua, magne, uoluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras inuita reliqui;
nec tu me aeria solam nunc sede uideres810
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
suasi et pro uita maiora audere probaui,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;815
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quae reddita diuis.
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud tē, nūllā Fātī quod lēge tenētur,
prō Latiō obtestor, prō māiestāte tuōrum:820
cum iam cōnubiīs pācem fēlīcibus (estō)
compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,
nē vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs
neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque vocārī
aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem.825
sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,
sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō:
occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōia.'
Ollī subrīdēns hominum rērumque repertor:
'Es germāna Iovis Sāturnīque altera prōlēs,830
īrārum tantōs volvis sub pectore fluctūs.
Vērum age et inceptum frūstrā summitte furōrem:
dō quod vīs, et mē victusque volēnsque remittō.
Sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt,
utque est nōmen erit; commixtī corpore tantum835
subsīdent Teucrī. Mōrem rītūsque sacrōrum
adiciam faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs.
Hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget,
suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte vidēbis,
nec gēns ūlla tuōs aequē celebrābit honōrēs.'840
Adnuit hīs Iūnō et mentem laetāta retorsit;
intereā excēdit caelō nūbemque relinquit.