Respicit Aenēās subitō et sub rūpe sinistrā
moenia lāta videt triplicī circumdata mūrō,
quae rapidus flammīs ambit torrentibus amnis,550
Tartareüs Phlegethōn, torquetque sonantia saxa.
Porta adversa ingēns solidōque adamante columnae,
vīs ut nūlla virum, nōn ipsī exscindere bellō
caelicolae valeant; stat ferrea turris ad aurās,
Tīsiphonēque sedēns pallā succīncta cruentā555
vēstibulum exsomnis servat noctēsque diēsque.
Hinc exaudīrī gemitūs et saeva sonāre
verbera, tum strīdor ferrī tractaeque catēnae.
Cōnstitit Aenēās strepitumque exterritus hausit.
'Quae scelerum faciēs? ō virgō, effāre; quibusve560
urgentur poenīs? Quis tantus plangor ad aurās?'
Tum vātēs sic ōrsa loquī: 'Dux inclute Teucrum,
nūllī fās castō scelerātum īnsistere līmen;
sed mē cum lūcīs Hecatē praefēcit Avernīs,
ipsa deum poenās docuit perque omnia dūxit.565
Cnōsius haec Rhadamanthus habet dūrissima rēgna
castīgatque auditque dolōs subigitque fatērī
quae quis apud superōs fūrtō laetātus inānī
distulit in sēram commissa piācula mortem.
Continuō sontīs ultrīx accīncta flagellō570
Tīsiphonē quatit īnsultāns, torvōsque sinistrā
intentāns anguīs vocat agmina saeva sorōrum.
Tum dēmum horrisonō strīdentēs cardine sacrae
panduntur portae. Cernis custōdia quālis
vēstibulō sedeat, faciēs quae līmina servet?575