2.1. Marōnīās trīgintā ferē mīlibus ab Antiochīā, urbe Syriae, haud grandis, ad orientem distat, vīculus. Hic, post multōs vel dominōs vel patrōnōs, dum ego adulēscentulus morārer in Syriā, ad pāpae Evagriī necessāriī meī possessiōnem dēvolūtus est, quem idcircō nunc nōmināvī, ut ostenderem, unde nōssem quod scrīptūrus sum. 2.2 Erat illīc senex quīdam nōmine Malchus, quem nōs Latīnē “Rēgem” possumus dīcere, Syrus nātiōne et linguā, ut rē vērā eiusdem locī indigena. Anus quoque in eius contuberniō valdē dēcrepita et iam mortī proxima vidēbātur. Tam studiōsī ambō religiōnis, et sīc ecclēsiae līmen terentēs, ut Zacharīam et Elisabeth dē ēvangeliō crēderēs, nisi quod Iōannēs in mediō nōn erat. 2.3 Dē hīs cum cūriōsē ab accolīs quaererem, quaenam esset eōrum cōpula—mātrimōniī, sanguinis, an spīritūs—omnēs vōce cōnsonā sānctōs et deō placitōs, et mīra nescioquae, respondēbant. Quā cupiditāte illectus, adōrsus sum hominem, et cūriōsius scīscitāns rērum fidem, haec ab eō accēpī.