Itinera, quae per hōsce annōs in Italiā per agrōs atque oppida cīvium Rōmānōrum nostrī imperātōrēs fēcerint, recordāminī; tum facilius statuētis, quid apud exterās nātiōnēs fierī exīstimētis. Utrum plūrēs arbitrāminī per hōsce annōs mīlitum vestrōrum armīs hostium urbēs an hībernīs sociōrum cīvitātēs esse dēlētās? Neque enim potest exercitum is continēre imperātor, quī sē ipse nōn continet, neque sevērus esse in iūdicandō, quī aliōs in sē sevērōs esse iūdicēs nōn vult.