Ego enim sīc exīstimō, in summō imperātōre quattuor hās rēs inesse oportēre, scientiam reī mīlitāris, virtūtem, auctōritātem, fēlīcitātem. Quis igitur hōc homine scientior umquam aut fuit aut esse dēbuit? quī ē lūdō atque pueritiae disciplīnīs, bellō maximō atque ācerrimīs hostibus, ad patris exercitum atque in mīlitiae disciplīnam profectus est; quī extrēmā pueritiā mīles in exercitū fuit summī imperātōris, ineunte adulēscentiā maximī ipse exercitūs imperātor; quī saepius cum hoste cōnflīxit, quam quisquam cum inimīcō concertāvit, plūra bella gessit quam cēterī lēgērunt, plūrēs prōvinciās cōnfēcit quam aliī concupīvērunt; cuius adulēscentia ad scientiam reī mīlitāris nōn aliēnīs praeceptīs, sed suīs imperiīs, nōn offēnsiōnibus bellī, sed victōriīs, nōn stīpendiīs, sed triumphīs est ērudīta. Quod dēnique genus esse bellī potest, in quō illum nōn exercuerit fortūna reī pūblicae? Cīvīle, Āfricānum, Trānsalpīnum, Hispāniēnse, servīle, nāvāle bellum, varia et dīversa genera et bellōrum et hostium, nōn sōlum gesta ab hōc ūnō, sed etiam cōnfecta, nūllam rem esse dēclārant in ūsū positam mīlitārī, quae huius virī scientiam fugere possit.