Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrae,
quō prīmum iactātī undīs et turbine Poenī
effōdēre locō signum, quod rēgia Iūnō
mōnstrārat, caput ācris equī; sīc nam fore bellō
ēgregiam et facilem vīctū per saecula gentem.445
Hīc templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Dīdō
condēbat, dōnīs opulentum et nūmine dīvae,
aerea cui gradibus surgēbant līmina nexaeque
aere trabēs, foribus cardō strīdēbat aēnīs.
Hōc prīmum in lūcō nova rēs oblāta timōrem450
lēniit, hīc prīmum Aenēās spērāre salūtem
ausus et adflīctīs melius cōnfīdere rēbus.
Namque sub ingentī lūstrat dum singula templō
rēgīnam opperiēns, dum quae fortūna sit urbī
artificumque manūs inter sē operumque labōrem455
mīrātur, videt Īliacās ex ōrdine pugnās
bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem,
Atrīdās Priamumque et saevum ambōbus Achillem.
Cōnstitit et lacrimāns 'Quis iam locus,' inquit, 'Achātē,
quae regiō in terrīs nostrī nōn plēna labōris?460
Ēn Priamus. Sunt hīc etiam sua praemia laudī,
sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salūtem.'