Caesar BG 1.35 read aloud (JR)

Hīs respōnsīs ad Caesarem relātīs, iterum ad eum Caesar lēgātōs cum hīs mandātīs mittit: quoniam tantō suō populīque Rōmānī beneficiō adfectus, cum in cōnsulātū suō rēx atque amīcus ā senātū appellātus esset, hanc sibi populōque Rōmānō grātiam referret ut in colloquium venīre invītātus gravārētur neque dē commūnī rē dīcendum sibi et cognōscendum putāret, haec esse quae ab eō postulāret: prīmum nē quam multitūdinem hominum amplius trāns Rhēnum in Galliam trādūceret; deinde obsidēs quōs habēret ab Aeduīs redderet Sēquanīsque permitteret ut quōs illī habērent voluntāte eius reddere illīs licēret; nēve Aeduōs iniūriā lacesseret nēve hīs sociīsque eōrum bellum īnferret. Sī id ita fēcisset, sibi populōque Rōmānō perpetuam grātiam atque amīcitiam cum eō futūram; sī nōn impetrāret, sēsē, quoniam M. Messālā, M. Pīsōne cōnsulibus senātus cēnsuisset utī quīcumque Galliam prōvinciam obtinēret, quod commodō reī pūblicae facere posset, Aeduōs cēterōsque amīcōs populī Rōmānī dēfenderet, sē Aeduōrum iniūriās nōn neglēctūrum.