Caesar BG 1.19 read aloud (JR)

Quibus rēbus cognitīs, cum ad hās suspīciōnēs certissimae rēs accēderent, quod per fīnēs Sēquanōrum Helvētiōs trādūxisset, quod obsidēs inter eōs dandōs cūrāsset, quod ea omnia nōn modo iniussū suō et cīvitātis sed etiam īnscientibus ipsīs fēcisset, quod ā magistrātū Aeduōrum accūsārētur, satis esse causae arbitrābātur quārē in eum aut ipse animadverteret aut cīvitātem animadvertere iubēret. Hīs omnibus rēbus ūnum repugnābat, quod Dīviciācī frātris summum in populum Rōmānum studium, summam in sē voluntātem, ēgregiam fidem, iūstitiam, temperantiam cognōverat; nam nē eius suppliciō Dīviciācī animum offenderet verēbātur. Itaque prius quam quicquam cōnārētur, Dīviciācum ad sē vocārī iubet et, cōtīdiānīs interpretibus remōtīs, per C. Valerium Procillum, prīncipem Galliae prōvinciae, familiārem suum, cui summam omnium rērum fidem habēbat, cum eō colloquitur: simul commonefacit quae ipsō praesente in conciliō Gallōrum dē Dumnorige sint dicta, et ostendit quae sēparātim quisque dē eō apud sē dīxerit.  Petit atque hortātur, ut sine eius offēnsiōne animī vel ipse dē eō causā cognitā statuat, vel cīvitātem statuere iubeat.