Caesar BG 1.17 read aloud (JR)

Tum dēmum Liscus ōrātiōne Caesaris adductus, quod anteā tacuerat prōpōnit: esse nōn nūllōs, quōrum auctōritās apud plēbem plūrimum valeat, quī prīvātīm plūs possint quam ipsī magistrātūs. Hōs sēditiōsā atque improbā ōrātiōne multitūdinem dēterrēre nē frūmentum cōnferant quod dēbeant: praestāre, sī iam prīncipātum Galliae obtinēre nōn possent, Gallōrum quam Rōmānōrum imperia perferre; neque dubitāre [dēbeant] quīn, sī Helvētiōs superāverint Rōmānī, ūnā cum reliquā Galliā Aeduīs lībertātem sint ēreptūrī. Ab eīsdem nostra cōnsilia quaeque in castrīs gerantur hostibus ēnūntiārī: hōs ā sē coercērī nōn posse. Quīn etiam, quod necessāriam rem coāctus Caesarī ēnūntiārit, intellegere sēsē quantō id cum perīculō fēcerit, et ob eam causam quam diū potuerit tacuisse.