Caesar BG 1.16 read aloud (JR)

Interim cotīdiē Caesar Aeduōs frūmentum quod essent pūblicē pollicitī flāgitāre. Nam propter frīgora, quod Gallia sub septentriōnibus, ut ante dictum est, posita est, nōn modo frūmenta in agrīs mātūra nōn erant, sed nē pābulī quidem satis magna cōpia suppetēbat: eō autem frūmentō quod flūmine Arāre nāvibus subvēxerat proptereā ūtī minus poterat quod iter ab Arāre Helvētiī āverterant, ā quibus discēdere nōlēbat. Diem ex diē dūcere Aeduī: cōnferrī, comportārī, adesse dīcere. Ubi sē diūtius dūcī intellēxit et diem īnstāre, quō diē frūmentum mīlitibus mētīrī oportēret, convocātis eōrum prīncipibus quōrum magnam cōpiam in castrīs habēbat, in hīs Dīviciācō et Liscō, quī summō magistrātuī praeerant quem Vergobretum appellant Aeduī, quī creātur annuus et vītae necisque in suōs habet potestātem, graviter eōs accūsat quod, cum neque emī neque ex agrīs sūmī posset, tam necessāriō tempore, tam propinquīs hostibus, ab eīs nōn sublevētur; praesertim cum magnā ex parte eōrum precibus adductus bellum suscēperit, multō etiam gravius quod sit dēstitūtus queritur.