Section 7

1. Cum iam Hilarius praeterisset, ita eum est vestigiīs prōsecūtus: cumque ab eō grātissimē fuisset susceptus, haud longē sibi ab oppidō monastērium collocāvit, quō tempore sē eī quīdam catēchūmenus iunxit, cupiēns sānctissimī virī īnstituī disciplīnīs: paucīsque interpositīs diēbus languōre correptus vī febrium labōrābat. 2. ac tum Martīnus forte discesserat: et cum per trīduum dēfuisset, regressus exanime corpus invēnit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate hūmānīs rēbus excēderet. corpus in mediō positum tristī maerentium frātrum frequentābātur officiō, cum Martīnus flēns et ēiulāns accurrit. 3. tum vērō tōtā sānctum spiritum mente concipiēns ēgredī cellulam, in quā corpus iacēbat, cēterōs iubet, ac foribus obserātīs super exanimāta dēfunctī frātris membra prōsternitur. et cum aliquamdiū ōrātiōnī incubuisset sēnsissetque per spiritum Dominī adesse virtūtem, ērectus paululum et in dēfunctī ōra dēfīxus, ōrātiōnis suae ac misericordiae Dominī intrepidus exspectābat ēventum: vixque duārum ferē hōrārum spatium intercesserat, videt dēfunctum paulātim membrīs omnibus commovērī et laxātīs in ūsum videndī palpitāre lūminibus. 4. tum vērō magnā ad Dominum vōce conversus grātiās agēns cellulam clāmōre complēverat: quō audītō quī prō foribus adstiterant statim irruunt. mīrum spectāculum, quod vidēbant vīvere, quem mortuum relīquissent. 5. ita redditus vītae, statim baptismum cōnsecūtus plūrēs posteā vīxit annōs, prīmusque apud nōs Martīni virtūtum vel māteria vel testimōnium fuit. 6. īdem tamen referre erat solitus, sē corpore exūtum ad tribūnal iūdicis ductum dēputandumque obscūrīs locīs et vulgāribus turbīs tristem excēpisse sententiam: tum per duōs angelōs iūdicī fuisse suggestum, hunc esse prō quō Martīnus ōrāret: ita per eōsdem angelōs sē iussum redūcī, et Martīnō redditum vītaeque pristinae rēstitūtum. 7. ab hōc prīmum tempore beātī virī nōmen ēnituit, ut quī sānctus iam ab omnibus habēbātur, potēns etiam et vērē apostolicus habērētur.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Christopher Francese, Sulpicius Severus: Life of St. Martin. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-03-0. http://dcc.dickinson.edu/sulpicius-severus/section-7