Section 17

1. Eōdem tempore Taetradiī cuiusdam prōcōnsulāris virī servus daemoniō correptus dolendō exitū cruciābātur: rogātus ergō Martīnus, ut eī manum impōneret, dēdūcī eum ad se iubet: sed nēquam spiritus nūllō proferrī modō dē cellulā, in quā erat, potuit: ita in advenientēs rabidīs dentibus saeviēbat. 2. tum Taetradius ad genua beāti virī advolvitur, ōrāns ut ad domum, in quā daemoniācus habēbātur, ipse dēscenderet. tum vērō Martīnus negāre sē profānī et gentīlis domum adīre posse: 3. nam Taetradius eō tempore adhuc gentīlitātis errōre implicitus tenēbātur. spondet ergō sē, sī dē puerō daemōn fuisset exāctus, Christiānum fore. 4. ita Martīnus impositā manū puerō immundum ab eō spiritum ēiēcit. quō vīsō Taetradius Dominum Iēsum crēdidit: statimque catēchūmenus factus nec multō post baptīzātus est, semperque Martīnum salūtis suae auctōrem mīrō coluit affectū. 5. per idem tempus in eōdem oppidō ingressus patris familiās cuiusdam domum, in līmine ipsō restitit dīcēns, horribile in ātriō domūs daemonium sē vidēre. cui cum ut discēderet imperāret et patrem familiās, quī in interiōre parte aedium morābātur, arripuisset, saevīre dentibus miser coepit, et obviōs quōsque laniāre. commōta domus, familia turbāta, populus in fugam versus: 6. Martīnus sē furentī obiēcit, ac primum stāre eī imperat. sed cum dentibus fremeret hiantīque ōre morsum minārētur, digitōs eī Martīnus in ōs intulit: 'sī habēs,' inquit, 'aliquid potestātis, hōs dēvorā.' 7. tum vērō, ac sī candēns ferrum faucibus accepisset, longē reductīs dentibus digitōs beātī virī vītābat attingere: et cum fugere dē obsessō corpore poenīs et cruciātibus cōgeretur nec tamen exīre eī per ōs licēret, foeda relinquēns vestigia fluxū ventris ēgestus est.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Francese, Christopher. Sulpicius Severus: Life of St. Martin. Dickinson College Commentaries (2011). http://dcc.dickinson.edu/sulpicius-severus/section-17