Section 12

1. Accidit autem īnsequentī tempore, dum iter ageret, ut gentīlis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitiōsō fūnere dēferēbātur, obvium habēret: cōnspicātusque ēminus venientium turbam, quidnam id esset ignārus, paululum stetit: nam ferē quīngentōrum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dīnoscere quid vidēret. 2. tamen quia rusticam manum cerneret et agente ventō lintea corporī superiecta volitārent, profānōs sacrificiōrum rītūs agī crēdidit: quia esset haec Gallōrum rusticīs cōnsuetūdō, simulācra daemonum candidō tēcta vēlāmine miserā per agrōs suōs circumferre dēmentiā. 3. levātō ergō in adversōs signō crucis imperat turbae nōn movērī locō onusque dēpōnere. hīc vērō mīrum in modum vidēres miserōs prīmum velut saxa riguisse. 4. dein, cum prōmovēre sē summō cōnāmine nīterentur, ultrā accedere nōn valentēs rīdiculam in vertīginem rotābantur, dōnec victī corporis onus pōnunt: attonitī et sēmet invicem aspicientēs, quidnam sibi accidisset, tacitī cōgitābant. 5. sed cum beātus vir comperisset exsequiārum esse illam frequentiam, nōn sacrōrum, ēlevātā rursum manū dat eīs abeundī et tollendī corporis potestātem. ita eōs et cum voluit, stāre compulit, et cum libuit, abīre permīsit.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Francese, Christopher. Sulpicius Severus: Life of St. Martin. Dickinson College Commentaries (2011). http://dcc.dickinson.edu/sulpicius-severus/section-12