Section 4

1. Intereā irruentibus intrā Galliās barbarīs Iūliānus Caesar coāctō in ūnum exercitū apud Vangiōnum cīvitātem dōnātīvum coepit ērogāre mīlitibus, et, ut est cōnsuētūdinis, singulī citābantur, dōnec ad Martīnum ventum est. 2. tum vērō opportūnum tempus existimāns, quō peteret missionem — neque enim integrum sibi fore arbitrābātur, sī dōnātīvum nōn mīlitātūrus acciperet —: 3. 'hāctenus,' inquit ad Caesarem, 'mīlitāvī tibi: patere ut nunc mīlitem Deō: dōnātīvum tuum pugnātūrus accipiat, Christī ego mīlēs sum: pugnāre mihi nōn licet.' 4. tum vērō adversus hanc vōcem tyrannus īnfremuit dīcēns, eum metū pugnae, quae posterō diē erat futūra, nōn religiōnis grātiā dētractāre mīlitiam. 5. at Martīnus intrepidus, immō īnlātō sibi terrōre cōnstantior, 'sī hoc,' inquit, 'ignāviae adscrībitur, nōn fidēī, crastinā diē ante aciem inermis adstābō et in nōmine Dominī Iēsū, signō crucis, nōn clipeō prōtēctus aut galeā, hostium cuneōs penetrābō sēcūrus.' 6. retrūdī ergō in custōdiam iubētur, factūrus fidem dictīs, ut inermis barbarīs ōbicerētur. 7. posterō diē hostēs lēgātōs dē pāce mīsērunt, sua omnia sēque dedentēs. unde quis dubitet hanc vērē beātī virī fuisse victōriam, cui praestitum sit, nē inermis ad proelium mitterētur. 8. et quamvīs pius Dominus servāre mīlitem suum licet inter hostium gladiōs et tēla potuisset, tamen nē vel aliōrum mortibus sānctī violārentur obtūtūs, exēmit pugnae necessitātem. 9. neque enim aliam prō mīlite suō Christus dēbuit praestāre victōriam, quam ut subāctīs sine sanguine hostibus nēmō morerētur.

Horizontal Tabs

Article Nav
Previous: 
Next: 

Suggested Citation

Christopher Francese, Sulpicius Severus: Life of St. Martin. Carlisle, Pennsylvania: Dickinson College Commentaries, 2011. ISBN: 978-1-947822-03-0. http://dcc.dickinson.edu/sulpicius-severus/section-4