Diēbus circiter quindecim quibus in hīberna ventum est initium repentīnī tumultūs āc dēfectiōnis ortum est ab Ambiorīge et Catuvolcō; quī, cum ad fīnēs rēgnī suī Sabīnō Cottaeque praestō fuissent frūmentumque in hīberna comportāvissent, Indutiomārī Trēverī nūntiīs impulsī suōs concitāvērunt subitōque oppressīs līgnātōribus māgnā manū ad castra oppūgnātum vēnērunt. Cum celeriter nostrī arma cēpissent vāllumque ascendissent atque ūnā ex parte Hispānīs equitibus ēmīssīs equestrī proeliō superiōrēs fuissent, dēspērātā rē hostēs suōs ab oppūgnātiōne redūxērunt. Tum suō mōre conclāmāvērunt, utī aliquī ex nostrīs ad colloquium prōdīret: habēre sēsē, quae dē rē commūnī dīcere vellent, quibus rēbus contrōversiās minuī posse spērārent.
notes
vocabulary
media
Text Read Aloud
Chinese, Simplified