Dum ea geruntur, legiōne ex cōnsuētūdine ūnā frūmentātum mīssā quae appellābātur septima, neque ūllā ad id tempus bellī suspīciōne interpositā, cum pars hominum in agrīs remanēret, pars etiam in castra ventitāret, eī quī prō portīs castrōrum in statiōne erant Caesarī nūntiāvērunt pulverem māiōrem quam cōnsuētūdō ferret in eā parte vidērī quam in partem legiō iter fēcisset. Caesar id quod erat suspicātus, aliquid novī ā barbarīs initum cōnsilī, cohortēs quae in statiōnibus erant sēcum in eam partem proficīscī, ex reliquīs duās in statiōnem succēdere, reliquās armārī et cōnfestim sēsē subsequī iussit. Cum paulō longius ā castrīs prōcessisset, suōs ab hostibus premī atque aegrē sustinēre et cōnfertā legiōne ex omnibus partibus tēla cōicī animadvertit. Nam quod omnī ex reliquīs partibus dēmessō frūmentō pars ūna erat reliqua, suspicātī hostēs hūc nostrōs esse ventūrōs noctū in silvīs dēlituerant; tum dispersōs, dēpositīs armīs in metendō occupātōs subitō adortī, paucīs interfectīs reliquōs incertīs ōrdinibus perturbāverant, simul equitātū atque essedīs circumdederant.